Forum Reiki Usui

Lieu de partage, d'entraide, d'informations et de discussions sur le Reiki, la Spiritualité et la Connaissance de Soi.
 
AccueilCalendrierFAQRechercherS'enregistrerConnexion
Rechercher
 
 

Résultats par :
 
Rechercher Recherche avancée
Derniers sujets
» Reiki et photo
par elfe Ven 25 Nov 2016 - 11:48

» Envoi Reiki du jeudi 17 novembre 2016
par lamar Lun 21 Nov 2016 - 20:28

» Chaleur pendant une séance Reiki
par Lydie Lun 31 Oct 2016 - 20:25

» aucun ressenti
par Myriam Dim 30 Oct 2016 - 9:18

» Envoi collectif Reiki du mercredi 19 octobre 2016
par Myriam Jeu 20 Oct 2016 - 15:05

» polarité des mains
par Lydie Lun 17 Oct 2016 - 23:38

» Protocole de nettoyage
par NO_STRESS Lun 12 Sep 2016 - 19:22

» Les égregores
par Lydie Sam 3 Sep 2016 - 10:40

» Purification d'un logement
par Nadège Mer 31 Aoû 2016 - 12:22

» Les 11 caractéristiques et attraits du Reiki
par Lydie Lun 29 Aoû 2016 - 9:58

» L'alimentation saine et les cinq éléments de la création universelle
par Lydie Dim 28 Aoû 2016 - 16:36

» Initiation Reiki pour enfant
par Lydie Sam 27 Aoû 2016 - 13:59

» [Lien] La mémoire de l'eau : vers une révolution de la médecine
par Myriam Ven 26 Aoû 2016 - 23:06

» Prière pour l'Assomption (15 août)
par lamar Mer 17 Aoû 2016 - 12:34

» Les espaces de respiration
par Jew Mar 16 Aoû 2016 - 22:18

» Okuden Kenzi et okuden Koki
par Janaka Mar 16 Aoû 2016 - 9:49

» Sommaire de la section 2e degré
par Lydie Mar 16 Aoû 2016 - 9:32

» Fabriquer du Sel de Bain
par Jew Dim 14 Aoû 2016 - 10:13

Boutique Reiki
Boutique Amazon

Partagez|

Ordinaire de la messe en Latin

Voir le sujet précédent Voir le sujet suivant Aller en bas
AuteurMessage
Jew




Messages : 1962
Date d'inscription : 14/05/2013
Age : 25

MessageSujet: Ordinaire de la messe en Latin Dim 1 Sep 2013 - 11:33

Ordinarium Missae

RITUS INITIALES



INTROITUS

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen

Grátia Dómini nostri Iesu Christi, et cáritas Dei,
et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis.

Et cum spiritu tuo.

Fratres, agnoscámus peccáta nostra, ut apti simus
ad sacra mystéria celebránda.

Confiteor Deo omnipoténti
et vobis, fratres, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo,
ópere et omissióne :
mea culpa, mea culpa,
mea máxima culpa.
Ideo precor beátam Mariam semper Virginem,
omnes Angelos et sanctos,
et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

Misereátur nostri omnípotens Deus
et, dimíssis peccátis nostris,
perdúcat nos ad vitam aetérnam.

Amen.

KYRIE

Kýrie, eléison.
Kýrie, eléison.
Christe eléison.
Christe eléison.
Kýrie eléison.
Kýrie, eléison.

GLORIA

Gloria in excelsis Deo.
Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
Laudamus te, benedicimus te, adoramus te,
Glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam,
Domine Deus, Rex coelestis,
Deus Pater omnipotens.

Domine Fili unigenite, Jesu Christe,
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris,
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis ;
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris,
Miserere nobis.
Quoniam tu solus Sanctus,
Tu solus Dominus,
Tu solus Altissimus, Jesu Christe,cum Sancto Spiritu : in gloria Dei Patris.
Amen.

COLLECTA




LITURGIA VERBI


LECTIO PRIMA - PSALMUS
LECTIO SECUNDA - ALLELUIA

EVANGELIUM

Dóminus vobiscum.
Et cum spíritu tuo.
Léctio sancti Evangélii secúndum ...
Glória tibi, Dómine.
Verbum Dómini,
Laus tibi, Christe.

HOMELIE


CREDO

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
Genitum, non factum, consubstantialem Patri : per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato ; passus et sepultus est,
Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in coelum sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos ; cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum,
Dominum, et vivificantem : qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio, simul adoratur et conglorificatur : qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi.
Amen.

ORATIO UNIVERSALIS, SEU ORATIO FIDELIUM


LITURGIA EUCHARISTICA

Benedictus es, Dómine Deus univérsi, quia de tua largitáte accépimus panem, quem tibi offérimus, fructum terræ et óperis mánuum hómimum, ex quo nobis fiet panis vitæ.
Benedictus Deus in soecula.

Benedictus es, Dómine, Deus univérsi, quia de tua largitáte accépimus vinum, quod tibi offérimus, fructum vitis et óperis mánuum hómimum, ex quo nobis fiet potus spiritális.
Benedictus Deus in soecula.

Oráte, fratres : ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclesiae suae sanctae.

ORATIO SUPER OBLATA ... Amen.



PREX EUCHARISTICA II

Dóminus vobíscum.
Et cum spíiritu tuo.
Sursum corda.
Habémus ad Dóminum.
Grátias agámus Dómino Deo nostro.
Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi, sancte Pater, semper et ubíque grátias ágere per Fílium dilectiónis tuae lesum Christum,
Verbum tuum per quod cuncta fecísti : quem misísti nobis Salvatórem et Redemptórem, incarnátum de Spíritu Sancto et ex Vígine natum
Qui voluntátem tuam adímplens et pópulum tibi sanctum acquirens exténdit manus cum paterétur, ut mortem sólveret et resurrectiónem manifestáret.
Et ideo cum Angelis et ómnibus Sanctis glóriam tuam praedicámus, una voce dicéntes :
SANCTUS

Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.


BENEDICTUS

Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

Vere Sanctus es, Dómine, fons omnis sanctitátis.
Haec ergo dona, quaesumus,
Spíritus tui rore sanctifica, ut nobis Corpus et + Sanguis fiant
Dómini nostri Iesu Christi.

Qui cum Passióni voluntárie traderétur, accépit panem et grátias agens fregit, detítque discípulis suis, dicens :
Accípite et manducáte ex hoc omnes : "HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR."

Símili modo, postquam cenátum est, accípiens et calicem, íterum grátias agens dedit discípulis suis, dicens : "ACCIPITE ET BÍBITE EX EO OMNES, HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM."

Mystérium fídei :
Mortem tuam annuntiamus, Domine,
et tuam resurectionem confitemur, donec venias.

Mémores ígitur mortis et resurrectiónis eius, tibi, Dómine, panem vitae et cálicem salútis offérimus, grátias agéntes quia nos dignos habuisti astáre coram te et tibi ministráre.
Et súpplices deprecámur ut Córporis et Sánguinis Christi participes a Spíritu Sancto congregémur in unum.

Recordáre, Dómine, Ecclésiae tuae toto orbe diffúsae, ut eam in caritáte perficias una cum Papa nostro ... et Epíscopo nostro ... et univérso clero.

Meménto etiam fratrum nostrórum, qui in spe resurrectiónis dormiérunt, omniúmque in tua miseratióne defunctórum, et eos in lumen vultus tui admítte.

Omnium nostrum, qaesumus, miserére, ut cum beáta Dei Genetrice Virgine María, beátis Apóstolis et ómnibus Sanctis, qui tibi a saeculo placuérunt, aetérnae vitae mereámur esse consórtes, et te laudémus et glorificémus per Fílium tuum Iesum Christum.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum. Amen.





PREX EUCHARISTICA III

Vere Sanctus es, Dómine, et mérito te laudat omnis a te cóndita creatúra, quia per Fílium tuum,
Dóminum nostrum Iesum Christum.
Spíritus Sancti operánte virtúte, vivíficas et sanctíficas univérsa, et pópulum tibi congregáre non désinis, ut a solis ortu usque ad occásum oblátio munda offerátur nómini tuo.

Súpplices ergo te, Dómine, deprecámur, ut haec múnera, quæ tibi sacránda detúlimus, eódem Spiritu sanctificáre dignéris ut Corpus et + Sanguis fiant Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi, cuius mandáto hæc mystéria celebrámus.

Ipse enim in qua nocte tradebátur accépit panem et fibi grátias agens benedixit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens : "HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR."

Símili modo, postquam cenátum est, accípiens cálicem, et tibi grátias agens benedixit, dedítque discípulis suis, dicens : "ACCIPITE ET BÍBITE EX EO OMNES, HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM."

Mystérium fídei :
Mortem tuam annuntiámus, Dómine
et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Mémores ígitur, Dómine, eiúsdem Fílii tui salutíferæ passiónis necnon mirábilis resurrectiónis et ascensiónis in cælum, sed et præstolántes álterum eius advéntum, offérimus, tibi, grátias referéntes hoc sacrifícium vivum et sanctum.

Réspice, quæsumus, in oblatiónem Ecclésiæ tuæ et, agnóscens Hóstiam, cuius voluísti immolatióne placári, concéde, ut qui Córpore et Sánguine Fílii tui refícimur, Spíritu eius Sancto repléti, unum corpus et unus spíritus inveniámur in Christo.

Ipse nos tibi perfíciat munus ætérnum, ut cum eléctis tuis hereditátem cónsequi valeámus, in primis cum beatíssima Virgine, Dei Genetrice, María, cum beátis Apóstolis tuis et gloriósis Martýribus cum sancto ... et ómnibus Sanctis, quorum intercessióne perpétuo apud te confídimus adiuvári.

Haec Hóstia nostræ reconciliatiónis profíciat, quæsumus, Dómine, ad totíus mundi pacem atque salútem. Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro ... et Epíscopo nostro ..., cum episcopáli ordine et univérso clero et omni pópulo acquisitiónis tuæ.

Votis huius familiæ, quam tibi astáre voluísti, adésto propítius. Omnes fílios tuos ubíque dispérsos tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge.

Fratres nostros defúnctos et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc sæculo transiérunt, in regnum tuum benígnus admítte, ubi fore sperámus, ut simul glória tua perénniter stiémur, per Christum Dóminum nostrum, per quem mundo bona cuncta largíris.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia sæcula sæculorum. Amen.


RITUS COMMUNIONIS

Praecéptis salutáribus móniti, e divína institutióne formáti, audémus dícere :
PATER NOSTER

Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.

Líbera nos, quaesumus, Dómine, ab ómnibus malis da propítius pacem in diébus nostris, ut, ope misericórdiae tuae adiúti, et a peccáto simus semper líberi et ab omni perturbatióne secúri, exspectántes beátam spem et advéntum salvatóris nostri Iesu Christi.

Quia tuum est regnum, et potéstas, et glória in saecula.

Dómine Iesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis : "Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis" ; ne respícias peccáta nostra, sed fidem Ecclésiæ tuæ ; eámque secúndum voluntátem tuam pacificáre et coadunáre dignéris, qui vivis et regnas in sæculórum.

Amen

Pax Domini sit semper vobiscum.
Et cum spíritu tuo.


AGNUS DEI

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis (bis).
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.

Ecce Agnus dei, ecce qui tollit peccáta mundi.
Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt.

Dómine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanábitur ánima mea.

Corpus Christi.
Amen.

POSTCOMMUNIO

RITUS CONCLUSIONIS

Dóminus vobíscum.
Et cum spíritu tuo.

Benedícat vos omnípotens Deus Pater, et Fílius et Spíritus Sanctus.
Amen.

Ite, missa est.
Deo grátias.

© MISSALE ROMANUM, Edition typica, typis polyglottis Vaticanis, 1957
Revenir en haut Aller en bas
Nadège




Messages : 879
Date d'inscription : 29/07/2013
Age : 43
Localisation : Reims

MessageSujet: Re: Ordinaire de la messe en Latin Dim 1 Sep 2013 - 12:21

Wouahou, puissant, .........très puissant!
J'en ai encore des frissons et la chaire de poule....rarement vu ça...

Merci
Revenir en haut Aller en bas
http://www.nadege-tarologue.com

Ordinaire de la messe en Latin

Voir le sujet précédent Voir le sujet suivant Revenir en haut
Page 1 sur 1

Permission de ce forum:Vous ne pouvez pas répondre aux sujets dans ce forum
Forum Reiki Usui :: Autres techniques :: Autres techniques :: Prières-
Sauter vers: